- DANUBIUS
- DANUBIUSfluvius, si quis alius, veterum atque recentiorum Graecorum, Latinorumqueve literis, monumentisqueve valde celebratus, ita ut Eratosthenes et Apollod. l. 2. de navibus merito poetarum Philosophorumqueve principem Homerum reprehendisse videantur, quod, cum plurimos fluvios, qui Oecano immerguntur, commemoret, hunc silentio praetermiserit. Meminit vero illius Hesiodus in Theog.Στρύμονα, Μαίανδρὸν τε καὶ Ι῎ςτρον καλλιρέεθρον.Duo illius praecipua sunt nomina, unde Ovid. l. 1. de Pont. Eleg. 9. v. 605. eum binominem vocat,Stat vetus urbs ripae vicina binominis Istri.Ea autem sunt Danubius et Ister, quae, licet ambo nomina universo fluvio a capite usque ad finem ab auctoribus tribuantur, tamen quibusdam in locis magis versus fontes Danubius, in aliis magis versus ostia vergentibus Ister nominatur. Hinc Mela, Alio, quam desinit, nomine exoritur, Nam per immania (loca sc.) magnarum gentium diu Danubius est, deinde aliter appellantibus incolis, ister fit. Strab. etiam l. 7. superiores illius partes versus fontes, usque ad praecipites eius decursus, quos catarractas vocant, Danubium scribit vocari, quae maxime per Dacorum agrum delabuntur, alias vero inferiores usque in Pontum per Getas, Istrum. Huic suffragatur Ptol. qui ad Axium usque Mysiae infer. civitatem, ubi eius sunt catarractae, Danubium, inde vero ad illius usque ostia, Istrum scribit appellari. Plin. Primo Danubius, ubi primum Illyricum alluit, Ister dicitur. Quin et Appian. in Illyricis, iis in locis, ubi Savus Istrum influit, Danubium, nec multis deinde inferius elapsum uberioribus aquis, pro Danubio Istri nomen assumere testatur. Antiquitus, teste Steph. hunc fluvium Matoam Scythae appellarunt, quae vox Graece reddita ἄςιον, hoc est, innoxium, sig. propterea quod creberrime illum licet traicerent, nihil tamen quicquam damni acciperent. At vero cum semel in eius traiectu, damnum quoddam fecissent, mutato nomine Δάνουβιν, sive Δάνου???ιν vocabant, quod nomen calamitatis auctorem signisicat. Haec Steph. Quae opido quam fabulosa, atque falsa. Cato in Originibus, a Danis eius accolis sic dictum fuisse testatur. Nonnulli, teste Francisco Irenico, illum a sono hoc nomen (quasi dicas Tonnaw) sortitum esse volunt. Hinc forsan Mantuanus sonantem, et Barrholinus undisonantem appellant. Rhenanus ac Vadianus Danubium existimant dici, quasi Abnobium, seu Abnovium, a monte Abnoba, unde eum nonnulli oriri contendunt. Hanc coniecturam probabiliorem facit priscum vocabulum vernaculum Abnaw, cui Germani D. literâ articuli loco additâ, Danaw vulgo, quod nomen hodie obtinet, nominarunt, pro die Abnaw, collisione literarum Germanis usitatâ. Denique Isid. Danubium vocari dicit, a nivium copia, quibus maxime augetur, quasi dicas Danivium. Et certe Herodot. quoque l. 4. crebriores apud Danubium nives, quam pluvias esse dicit. Addi posset, hinc dici aliis, quod sursum fluat, quasi Danuf. Sic recte in monumentis antiquis scriberetur Danuvius. Et cum Venius Flaccus, apud Fest. Danubium dictum esse Adduanum scribit, an non in mente habuit Adduam fluv. Ortum eius quod attinet, plurimae de illo sunt auctorum sententiae. Eratosthenes ac Scymnus, in desertis locis, illius fontes esse tradidêrunt, qui certe minime a vero videntur aberrasse, quippe cum loca illa, in quibus fontes illius a plerisqueve recentiorum demonstrantur, olim inculta, hortida, atque deserta fuerint.Apollon. l. 4. ex Riphaeis et Hyperboreis montibus illum vult promanare,—— Πηγαὶ γὰρ ὑπὲρ πνοιῆς ΒορέαοΡ῾ιπαίοις εν ὄρεςςιν ἀπόπροθι μορμύρουςιν.Strab. l. 7. illum ab extremis Germaniae partibus, ab occasu, non procul a sinu Adriatico 1000. circiter stad. intervallo originem suam habere testatur. Hinc Mela illius fontes in Germania aperiri, et Solin. illum Germanicis iugis oriri scripsit. Senec. l. 4. Nat. Qu. falso nonnullos philosophos tradidisse dicit, Danubii ignotos fontes esse: Nam caput eius, inquit, in Germaniâ comperimus. Idem tamen fluv. recte et Germaniae, ortûs nimirum sui ratione, itemque Scythiae, finis atque exitûs respectu, adscribitur. Hinc Lucanus, l. 2. v. 50.—— —— Massagetas Scythicus non alligat Ister.Herod. l. 4. eum ex Celtarum urbe Pyrrhenâ Πυῤῥήνα, oriri scribit. Hos Celtas autem extra Columnas Herculis Cynesiis finitimos, omnem in Europa ad occas. habitantium post Cynetas postremos esse dicit. Aristot. illum fere secutus l. 1. Meteor. c. 13. (ubi ostendit maximos fluvios e maximis oriri montibus) Istrum ἐκ τῆς Πυρήνης, i. e. Pyrenaeo monte, originem suam trahere testatur. Hîc obiter notat quidam Eruditus, Loritum putare Prygnis et Pregen esse duos Danubii fontes, unde sciolus aliquis apud Aristot. illud commutaverit, in Pyrenen. Nicephor. Gregoras ex iisdem Alpibus, ex quibus Rhenus, illum erumpere tradit. Aelian. de Animal. l. 14. c. 23. sub radices Alpinorum montium versus Boream, sub Ursa Europaeorum Istrum fluvium maximum ortum suum habere testatur, ubi gens rei equestris perita habitet. Ouorum sententias expendentem vide Guil. Stuck. ad Arriani Peripl. p. 164. et c. Atque hactenus de Danubii fontibus in genere. Ad specialiores iam deveniamus. Aristot. in l. Admirabil., Istrum ἐκ τῶ Ε῾ρκυνίων καλουμένων δρυμῶν fluere testatur. Strab. l. 4. Istri fontes iuxta Suevos et Hercyniam silvam esse tradit. Idem habet l. 7. Elegans exstat Ausonii epigramma gratulatorium, de fonte Danubii per Valentinianum et Gratianum reperto, occasione victoriae cuiusdam de Alemannis: epigr. IV.Danubius, penitis caput occultatus in oris,Totus sub vestra iam ditione sivo.Qua gelidum fontem mediis effundo Suevis,Imperiis gravidas qua seco Pannonias.Et qua dives aquis Scythico solvo ostia Ponto.Omnia sub vestrum flumina mitto iugum.Claudian.—— —— Sublimis in ArctonProminet Hercyniae confinis Rhaetia silvae,Quae se Danubii iactat, Rhenique parentem,Utraque Rhomuleo praetendens flumina regno.Ammian. Marcellin. l. 23. Amnis vero Danubius oriens prope Rauracos montes, confines limitibus Rhaeticis per latiorem orbem protensus, ac sexaginta navigabiles pene recipiens fluvios, etc. Plin. l. 4. c. 12. Ortus hic in Germaniae iugis montis Abnobae ex adverso Raurici Galliae oppidi, multis ultra Alpes milibus, etc. Tacit. quoque ex mollis et clementer edito montis Arbonae iugo. Danubium ortum suum habere testatur. Hinc Dionys. quoque Halicarn. Arbonam montem, Istri patrem, appellat secundum interpretes Latinos. In Graeco enim nil tale legitur. Martian. Capella: Hister, inquit, ftuvius ortus in Germaniâ de cacumine montis, ad novem sexaginta amnes assumens etiam Danubius vocatur. Ubi Rhenanus pro ad novem, Abnovam legendum esse acute, rectequeve tradit. Progressum eius quod spectat, incredibile dictu est, quam longinquum per innumeras gentes, regionesqueve cursum conficiat. Herodot. l. 4. Post ortum suum, inquit, totam emensus Europam, ex adverso Scythiam ingreditur. Hinc Tacit. illum plures populos adire, Amm. Marcellin. per latiorem orbem protendi, Mela. per immania gentium delabi testantur, antequam in Euxinum perrumpat. Val. Flaccus l. 8. v. 218.Torvus ubi et ripa semper metuendus utrâqueve,In freta per saevos Hister descendit Alanos.Arrian. l. 1. de Gestis Alexandri Magni: Α᾿πὸ δὲ τῆς μάχης τριταῖος ἀφικνεῖται ἐπὶ τὸν ποταμὸν Ι῎ςτρον, ποταμῶν τῶ κατα την` τα Ε᾿υρώπην μεγιςτονὄντα, καὶ πλείςτην γῆν ἐπερχόμενον, καὶ ἔθνη μαχιμώτατα ἀπειργοντα, τὰ μὲν πολλὰ Κελτικὰ, ὅθεν γε καὶ αἱ πηγαὶ ἀντῷ ἀντῷ ἀνίχουςι. Vide Eust. in Dionys. ubi omnium diligentissime nationes, per quas Ister labitur, commemorat. Baudrando, ortus ex monte Abnoba, in Silva nigra, in Comit. Bar, prope Villingam opp. Sueviae, rigat Dutlingam, Fridingam, Ehingam, Ulmam, ubi recipit Ileram fluv. ab Austro, ut et Mindelam, paulo supra Dilingam, et Bernicum, ad Donavertam; postea relictâ Sueviâ, per Bavariam labitur, ubi primum Licus fluv. se in eum exonerat, ad locum Lechmund. Inde iuxta Neoburgum et Ingolstadium fluit; auctusqueve fluviis Almono, iuxta vicum Kelheim, Nabo et Regno, ad Ratisbonam, rigat, Straubingam, et recipit Isaram, fluv. rapidum ad Deckendorf, ut et Oenum, fluv. magnum ad Patavium. Ibi, relictâ Bavariâ, et rigato Lintio, Austr. urbe, auctus fluviis Ilza. Trauna, Enezo, aliisqueve minor. iuxta Viennam labitur. Dein, recepto Moravo, in Hungariam tendit; ubi auctus Leitha. Wago, Arrabone et Granâ, rigat urbes Posonium, Arrabonem, Komariam, Strigonium; et mutato cursu a Septentr. in Merid. fluit. Hinc iuxta Vacciam, Budam et Coloczam labens, Dravum flumen recipit, ut et Tibiscum et Savum, qui iuxta Taurunum seu Albam Gr. Danubio miscetur. Dein, relictâ Hungaria, iam Ister et in Ortum tendens, recipit fluv. Moschum, Alutam, Ciabrum et Hierassum: quibus auctus aliisqueve plurimis inter Valachiam, Modaviam et Bulgariam labitur, et demum, versus Bessarabiamse in Pontum Euxinum exonerat per 6. ostia, tanta cum rapiditate, ut dulcedinem suam, ad 20. leucas, in mari servet. Ortel. Cluver. Fuit hic fluv. secundum communem omnium fere scriptorum sententiam, Imperii Romani limes atque terminus. Eius rei testessunt Appian. Alexandr. Dio Cassius, Varroac Sallust. Seneca l. 4. Nat. Qu. Medius inter pacata et hostilia fluit Danubius et Rhenus alter Sarmaticos impetus cohibens, alter Germanos, avidam gentem belli repellens. Idem testatur Gellius l. 10. c. 7. Quo alludit Ovid. l. 2. Trist. v. 192. et 203.Ne timeam gentes, quas non bene summovet Ister,Danubii mediis ne prohibentur aquis.Idem ibid. 197, 198, 199.Hactenus Euxini pars est Romana sinistri,Proxima Basternae Sauromataeque tenent.Haec est Ausonio sub iure novissima,Sidon. Apollin. Paneg. ad Maioranum Aug.Illic aggrederis, quod nullus tempore nôstroAugustus potuit, rigidum Septemplicis IstriAgmen in arma rapis. ----- -----Egimus huc usque de Danubii nomine, ortu ac progressu; proximo in loco de quantitate eius agendum est: Ab initio ortûs sui perquam est exiguus, ita, ut quemadmodum Cuspinian. inquit, et Stuck. ipse vidit, vix sit anseribus navigabilis. Hinc Arrian. quoque l. 8. duobus in locis, nec non Aelian. verissime fontem illius parvum dixerunt esse, et Auson. hunc pariter atque Rhenum fontes breves appellat. At vero paulatim aliis, atque aliis allabentibus auctus fluminibus, mox in immensam magnitudinem excrescit. Herodot. l. 4. Omnium, quos ipse quidem norit, maximum illum sibi videri ait. Unde Arrianus ποταμῶν τῶ κατα τὴν Ε᾿υρώπην μέγιςτον vocat. Et Aelian. l. 14. de Anim. Ε᾿υρωπαίων ποταμῶν μέγιςτος Ι῎ςτρος. Idem plures alii testantur. Cum vero 3. sint quantitatis dimensiones, longitudo sc. latitudo et profunditas, secundum illas omnes Danubium ceteris Europae fluviis antecellere plerique scriptores tradunt. Quoad latitudinem εὐρὺς ab Apollon. latus ab Ovid. quasi κατ᾿ ἐξοχὴν appellatur. Sic enim ille Trist. l. 5. Eleg. VII.Latus ubi aequoreis Ister aditur aquis.Quin et Oppian. Κυνηγ. γ.Ι῎ςτρῳ ἐπ᾿ εὐρὺ ῥέοντι κυήςατο τοξεύτειρα.Illius praeterea longitudinem, a fontibus usque ad ostia, Iornandes mille ducentorum milia passuum esse colligit. Denique eiusdem profunditatem idem Iornandes pluribus in locis 200. pedum esse ait. Unde non immerito ab Apollon. προβαθὺς, et ab Horat. l. 4. Carm. Od. 15. v. 21. et 22. κατ᾿ ὑπεροχὴν profundus dictus est,Non qui profundum Danubium bibunt,Edicta rumpent Iulia.Hinc Pindar. in Olymp. Od. 3. Ἴςτρου ἀπὸ ςκιερᾶν παγᾶν, ubi Smidtius commentator fontes Istri umbrosos a poeta appellari putat, propter profunditem. Quam vis melius hoc dici poterit respectu olearum, vel oleastrorum copiose ibi nascentium, ut etiam ipse ibidem recte annotavit, unde Lycophroni niger dicitur: Γ῾πὲρ κελαινὸν Ι᾿ςτρον. Herodot. l. 2. illum dicit Nilo comparari, et Mela soli Nilo Danubium cedere testatur. Idem sensêrunt Iornandes et Claudian. cui ingens vocatur. Quibus astipulatur Auson. Epigr. 3.Illyricis regnator aquis, tibi, Nile, secundus.Danubius laetum profero fonte caput.Alii tamen Istrum Nilo magnitudine haudquaquam cedere existimarunt. Ovid. de Trist. l. 3. Eleg. x. v. 529, 530.Ipse, papyrifero qui non angustior amne,Miscetur vasto multa per ora freto.Idem de Pont. l. IV. Eleg. x. v. 625.Innumerique alii, quos inter maximus, omnesCedere Danubius se tibi Nile negat.Scalig. de re Poet. Lucanus vero, inquit, insanit in alia collatione (Danubium sc. comparans cum Pado.)Nec minor hic Istro, nisi quod, dum permeat orbemIster, casuros in quaelibet aequora fontesAccipit, et Scythicus solus non exit in undas.Iam de Qualitate aquae Danubii pauca dicemus. Eum vero lactis diluti sive seri colore esse, etiam quâ parte Vindeliciam et Noricum a Germania dividit, testis est Agricola l. 1. de natura corum, quae effluunt e terra. Virgil. Georg. l. 3. v. 350. turbidum vocat:Turbidus et torquens flaventes Ister arenas.Seneca torrentem, in Medeae Act. 111. Choro. 3.Properatque torrensIster, et iunctos vetat esse pontes.Aquam illius ad potandum pariter, atque balneandum suavem, utilem ac salubrem esse inter omnes fere constat. Pisces quoque optimos ac plurimos alit. Aelian. de Anim. l. 14. c. 23. Γίνονται δ᾿ ενταῦθα ἰχθύων γένη διαφορὰ: Eorum autem quosdam esse mortiferos auctor est Plin. l. 31. c. 2. Praeterea Danubius congelationibus vehementer obnoxius est, ac proinde Ovid. de Pont. l. 2. Eleg. IV. in initio gelidum vocat.Accipe colloquium gelido Nasonis ab Istro.Idem l. 3. Eleg. 3. v. 26.Et coit astrictis Barbarus Ister aquis.Idem in Ibin, v. 68.Dum tepidus Ganges, frigidus Ister erit.Idem alibi.Quaeque aliae gentes, ubi frigore constitit Ister,Dura meant celeri terga perennis equo.Plin. in Panegyrico, Cum Danubius ripas gelu iungit, auratusque glacie ingentia tergo bella transportat. Unde a Nonno in Bassaricis ὑγροπαγὴς, ex humido compactus dicitur. Mart. l. VII. Epigr. 6.Et ungularum pulsibus calens Ister.Iam postremo de Danubii exitu ac ostiis paucula sunt dicenda. Et hîc, inquit Stuck. duae sunt opiniones. Alii enim illum in duo maria Aegaeum et Ponticum, alii vero in Ponticum tantum exire voluêrunt. Plures prioris sententiae auctores enumerat Stuk. Duos tantum hic in medium proferam, Lucan. sc. et Val. Flaccum. Prior l. 2. v. 420.------- Scythicas exit non solus in undas.Atqui τὸ non solus ibi referri debet ad fluvios istos, quos secum in Pontum defert Ister, non ad Pontum ipsum. Posterior l. 8. v. 188.------- Inde sequemurIpsius amnis iter: donec nos flumine certoPerferat, inque aliud reddat mare.Verum hanc sententiam Plin. ceu falsamreicit l. 3. c. 19. Nullus enim ex Danubio amnis in mare Adriaticum effunditur. Pleriqueve itaque Istrum in solum Ponticum mare sentiunt evolvi. De numero autem, nominibus, atque etiam situ ac ordine ostiorum non minus quam de illius fontibus variae admodum sunt ac discrepantes auctorum sententiae. Nam quoad numerum, alii quinque illius ostia tradunt Arrian. l. 1. Ε῎ς τε ἐκβολὰς ἵνα ἐκδιδοῖ κατα πέντε ςτόματα εἰς τὸν Ε῎νξεινον Πόντον. Incertus auctor, Ο῟υτος Ι᾿ςτρος ποταμὸς ὁ καὶ Δανοῦβις καλούμενος, κατέρχεται ἀπὸ τῶ Ε῾ςπερίων τόπων τὴν ἐκβολὴν πέντε ςτόμαςι ποιούμενος. Dionys. v. 398.Ρ῾ήνῳ δ᾿ ἑξείης ἐπιτέλλεται ἱερὸς Ι῎ςτρος,Ι῎ςτρος ἐς ἀντολίην τετραμμένος ἄγχι θαλάςςηςΕ᾿υξείνου, τόθι πᾶςαν ἐρεύγεται ὕδατος ἄχνηνΠεντα πόροις προγοῇςιν ἐλιςςόμενος περὶ Πεύκην.Claudian. in Stilicone.Thracia quinque vadis Istrum vocat.Alii vero 6. verbi gratiâ Plin. ac Tacit. ac Ptol. Reliqui autem ac plerique septem, ut Strab. qui ἑπτάςτομον vocat. Ovid. l. 2. Trist. Eleg. 1. v. 189.Solus; ad ingressus missus septemplicis Istri,Parrhasiae gelido Virginis axe premor.Val. Flac. Argon. l. 4. v. 718.Non septem gemini memorem quas exitus Histri,Quas Tanais, flavusque Lyces, Hypanisque MelasqueAddat opes,Idem Ibid. l. 8. v. 185.Haud procul hinc ingens Scythici ruit exitus Histri,Fundere non uno tantum quem flumina cornuAccipimus: septem exit aquis, septem ostia pandit.Lucan. multifidum appellat l. 3. v. 200.Et barbara Cone,Sarmaticas ubi perdit aquas, sparsamque prosundoMultifidi Peucen unum caput abluit Istri:Et hanc ob causam Nilo comparatur. Hinc Mela: Danubius eorum fluminum, quae in nostrum mare desinunt, tantum Nilo minor, totidem quot ille ostiis, sed tribus tenuibus, reliquis navigabilis effluit. Haec diversitas autem opinionum inde evenit, quod quintum et sextum ostiorum Danubii languidiora sint coeteris, septimum vero, ut Solin. Isid. et plerique alii tradunt, pigrum est ac palustre, non dignum, ut amni comparetur. Plin. tamen sex vastis fluminibus illum in Pontum fluere testatur. Verum de horum ostiorum situ ac nominibus vide Guil. Stuck. ad Arriani peripl. p. 185. et c. Nic. Lloydius. Baudrando per 6. ostia, ut dictum, in Euxinum Pont. se exonerat; vorum nomina, apud antiq. Thiagela, Borea, Falsum, Pulchrum, Narecium et Sacrum. Sed ex his ostiis duo tantum sunt navigabilia, aliis sensim oblimatis aut arenâ oppletis. Hunc fluvium Traianus Imp. contra Decebalum movens sumptuosissimo ponte iunxit, A. C. 103. Sigismundus Hungar. Rex in eius ripa a Turcis ingenti strage fusus, vix ipse Danubium tranavit, A. C. 1401. Ioach. quoque Neuhusius Bohemiae Cancellarius, Viennam properans, ut diplomata de Fratribus omni persecutionis genere infestandis ab Imp. subscriberentur, ponte hic rupto, undis haustus est, A. C. 1565. Lasic. l. 7. Plura de celebri hoc fluvio, apud B. Rhenan. Rer. Germ. Nov-Antiqq. l. 3. Richard. Bartholin. l. 4. Austriad. in Hodoeporico, Zeiler. Itinerario Germ. Iac. Otton. IC. Notis ad Rhenan. Alios.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.